Posse comitatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Posse comitatus Americanum anno 1922

Posse comitatus[1] in iure communi est exercitus omnium incolarum comitatûs plus quam quindecim annos natorum, quos vicecomes vocare potest ad pacem custodiandam et felones (hoc est, sceleratos) persequendos. Haec potestas in Britanniarum Regno obsoleta est, sed in Civitatibus Foederatis etiamnunc, quamquam raro, adhibetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "posse"., Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis s.v. "posse".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]