Porta:Mexicum/commentatioselecta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ubi homines hispanice loquntur

Lingua Hispanica, vel recte Castellana (vulgo: español vel castellano), est lingua Indoeuropaea sub familia Latina, subsummata cum linguis Francica, Italica, Lusitanica, Romanica, et ceteris.

Lingua Hispanica e lingua Latina derivatur, etiam multa verba et lingua Gothica antiqua et lingua Arabica habet. Lingua est sic quia primum Celtae paeninsulam Hispaniam invaserunt, deinde Romani, deinde Gothi, deinde Arabi et demum Francici (sub Napoleone).

Primae scripturae linguae Hispanicae sunt Glossae Aemilianenses (Glosas Emilianenses), minimae scripturae marginales in manuscriptis saeculo X. Haec glosas sunt commentarii de texto, qui ex latino in hispanicum convertebantur.

Hispanicum medii aevi appellatur Castellanicum (ob originem in regione Castellae) vel roman paladino. Hispanicum hodiernum surgit saeculo XV vel XVI, cum textis Georgi Manrique et Garcilasi de la Vega. Primam grammaticam linguae hispanicae Aelius Antonius Nebrissensis scripsi anno 1492.