Populatio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vandali Romam populant.

In lingua Latina classica populatio (a verbo populando) vastationem regionis significat. Exempli gratia apud Livium legimus:

Quos [Sabinos] Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinquerent multiplicique capta praeda rediret.[1]

Solum saeculo V aerae vulgaris "multitudinem, populum" significare coepit, exempli gratia apud Sedulium:

Flebant germanae, flebant populatio praesens[2]

Confer population et similia in linguis hodiernis Europaeis, in quibus saepe "numerum incolarum" significat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Livius, Ab urbe condita 2.64.
  2. Sedulius, Paschale carmen 4.275
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.