Poor Richard's Almanack

E Vicipaedia
(Redirectum de Poor Richard's Almanac)
Poor Richard's Almanack, editio anni 1739.

Poor Richard's Almanack ('Fasti Ricardi Pauperis'), aliquando Almanac tantum, fuit fasti annui a Beniamino Franklinio editi, qui pseudonymo Ricardi Pauperis (plene Ricardi Saunders) pro hoc proposito utebatur. Libellus ab 1732 ad 1758 continenter apparebet, bestseller inter libellos in coloniis Americanis editus; numerus exemplarium impressorum 10 000 fere per annum erant.[1][2]

Franklinio, inventori, viro civili, physico, et duci domus editoria Americano, Poor Richard's Almanack fuit bene res gesta. Tales libelli populo gratissimi in America coloniali erant, temporales caeli praenuntiationes, consilia domestica utilia, aenigmata, et alia oblectamenta mixta praebentes.[3] Poor Richard's Almanack populo gratus etiam pro latus ludi verborum usu, et nonnullae locutiones facetae in opere fictae iam in patrio sermone hodierno supersunt.[4]

Res quae insunt[recensere | fontem recensere]

Impressio saeculi undevicensimi in Poor Richard's Almanack condita imaginem auctoris monstrat, a viginti quattuor adumbrationibus eius dictorum clarorum cinctam.

Almanack calendarium, caelum, poemata, aphorismos, et res astronomicas et astrologicas continebat, res quae fasti illius aetatis usitate offerebant. Franklinius etiam exercitia mathemetica aliquando praebebat, et Almanack ex 1750 exemplum demographiae exprimit. Praesertim autem commemoratur repositorium aphorismorum et proverbiorum Franklinii, quorum multa in lingua Anglica Americana iam vivunt. Haec axiomata usitate frugalitatem et comitatem lectori suadent, cum mensura cynicismi.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Charles A. Goodrich (1829). Lives of the Signers to the Declaration of Independence. W. Reed & Company. p. 267 
  2. Oracle ThinkQuest (2003)
  3. The History Place (1998)
  4. Innovation Philadelphia 2005.
  5. Pasles 2001:492–493.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Miles, Richard D. 1957. The American Image of Benjamin Franklin. American Quarterly 9(2):117–143. doi:10.2307/2710628|jstor=2710628.
  • Mulder, William. 1979. Seeing 'New Englandly': Planes of Perception in Emily Dickinson and Robert Frost. The New England Quarterly 52(4):550–559. doi:10.2307/365757. JSTOR 365757.
  • Newcomb, Robert. 1955. Poor Richard's Debt to Lord Halifax. PMLA 70(3):535–539. doi:10.2307/460054. JSTOR 460054.
  • Newcomb, Robert. 1957. Benjamin Franklin and Montaigne. Modern Language Notes 72(7):489–491. doi:10.2307/3043511. JSTOR 3043511.
  • Oracle ThinkQuest (2003). "Poor Richard's Almanac". ThinkQuest: Library 
  • Paslas, Paul C. 2001. The Lost Squares of Dr. Franklin: Ben Franklin's Missing Squares and the Secret of the Magic Circle. The American Mathematical Monthly 108(6):489–511. doi:10.2307/2695704. JSTOR 2695704.
  • Ross, John F. 1940. The Character of Poor Richard: Its Source and Alteration. PMLA 55(3):785–794. doi:10.2307/458740. JSTOR 458740.
  • Smith, Mark M. (February 1996). "Time, Slavery and Plantation Capitalism in the Ante-Bellum American South". Past and Present (150): 142–168 
  • The History Place (1998). "English Colonial Era: 1700 to 1763" 
  • Wilson, Pip. 2006. A Calendar History.
  • Zinn, Howard. 1980. A People's History of the United States. Novi Eboraci: HarperCollins.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicicitatio habet citationes quae ad Poor Richard's Almanack spectant.