Podemos (factio politica Hispanica)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Podemos (Latine "possumus") est sinistrae factio politica in Hispania.

Paulus Iglesias Turrión, factionis Podemos dux et conditor.

Factio Martio anni 2014 sicuti consecutio protestationum e motū 15 M[1] contra inaequitatem et corruptionem a politologo Paulo Iglesias Turrión condita est, qui factionem in Parlamento Europaeo repraesentat. Est populistica sinistrae factio problemata inaequitatis, inopiae quaestūs atque stagnationis oeconomicae quae post crisin debiti Europaeam secuta sunt attingere quaerens. Factio Podemos denuo pacisci de austeritatis rationibus depoposcit et Tractatum Olisiponensem[2] decurtare quaesivit.

Factio Podemos secunda maior factio in Hispaniā secundum sodalium numerum post Factionem Popularem (PP) est; tertia maior factio intra primos dies viginti cum recipiebantur sodales facta est, 100 000 hominum istā perihodo obsignantibus, et eius sodales amplius 389 000 crevere.

In comitiis ad eligendos legatos Parlamenti Europaeo die 25 Maii anni 2014, factio Podemos 7,98% nationalium suffragiorum adepta est, 1 200 000 suffragiorum missis, eligendis quinque sodalibus Parlamenti Europaei. In comitiis parlamenti nationalis die 20 Decembris anni 2015, factio Podemos 21% suffragiorum adepta est et facta est tertia factio in parlamento cum 69 e 350 sedibus.

Notae et referentiae[recensere | fontem recensere]