Pisces volitantes (pictura muralis Phylacopae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pisces volitantes: fragmenta picturae muralis Phylacopae reperta (Museum Archaeologicum Nationale Athenis)
Pisces volitantes: fragmenta tabulá iii libri Excavations at Phylakopi in Melos anno 1904 post delineationem Aemilii Gilliéron divulgata (Bibliotheca Musei Getty Angelopoli)
Pisces volitantes: fragmenta nuper effodita a "Miss Hogarth" anno 1899 delineata (Museum Artium Metropolitanum Novi Eboraci)[1]

Pisces volitantes sunt res picturae muralis cuius fragmenta loco "G3: 6 et 7" urbis secundae inter effossiones Phylacopae reperta sunt. Fragmenta hodie apud Museum Archaeologicum Nationale Athenis servantur (inv. no. 5844). Pisces speciei Hirundichthys rondeletii attribuuntur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Catalogus Musei Artium Metropolitani hanc imaginem Aemilio Gilliéron attribuit. E pagina 70 commentationis R. C. Bosanquet licet censere aliam posteriorem a Gilliéron, hanc autem antea a "Miss Hogarth" (sorore scilicet Davidis Hogarth) factam.
  2. Vide "Hirundichthys rondeletii" apud Vicipaediam Hispanicam

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • R. C. Bosanquet, "The Wall-Paintings: The Frieze of the Flying-Fish" in T. D. Atkinson, Duncan Mackenzie et al., Excavations at Phylakopi in Melos (Londinii: British School at Athens, 1904. British School at Athens: supplementary paper 4) pp. 70-72 et tabula iii Textus apud universitatem Heidelbergensem

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad picturam piscium volitantium muralem spectant.
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.