Roman numeral 10000 CC DD.svg

Physica nuclearis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Physica nuclearis est illa physices provincia quae nucleos atomicos eorumque constituentia et interactiones perscrutatur, ad hoc aliarum materiae nuclearis formarum studium.

Physica nuclearis non est confundenda cum physica atomica, quae atomo ut integro studet, electronibus inclusis.

Inventiones in physica nucleari ad adhibitionem in aliis scientiarum provinciis adducebantur. Potestatem nuclearem, armamenta nuclearia, medicinam nuclearem, iconismum resonantia magnetica nuclearis factum, isotopos industriales et agriculturales, implantationem ionicam in arte ingeniaria materiali, computatione radiocarbonica quoad geologiam et archaeologiam comprehendit. In provinciis artis ingeniariae nuclearis adhibentur.

Physica particularum ex physica nucleari profecta est, ac duo provinciae ei annexae rite praecipiuntur. Astrophysica nuclearis, adhibitio scilicet physices nuclearis ad astrophysicam, maximi momenti est in siderum operationibus et elementorum chemicalium origine dilucidandis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia physicae nuclearis ut disciplina a physica atomica distincta initium sumit a radioactivitatis inventione Henrici Becquerel anno 1896, salis uranii phosphorescentiam investigans. Inventio electronum a J. J. Thomson anno post facta indicavit, atomos structuram internam habere. Ineunte saeculo vigesimo modulus J. J. Thomson acceptus est.

Subsequentibus annis, radioactivitas exquisite scrutabatur, praesertim a Maria Curie, Petro Curie, Ernesto Rutherford, ceterique. Exeunte saeculo, physici tria radiationis genera ex atomis emanantia invenerunt, quae radiationem alpha, beta, et gamma appellaverunt. Experimenta Ottonis Hahn anno 1911 atque Iacobi Chadwick anno 1914 facta invenerunt, spectrum decadentiae beta continuum potius quam discretum esse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]