Philotes (papilio)

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Lycaenidae 
Genus : Philotes 
Scudder, 1876
Species : P. sonorensis 
Philotes sonorensis 
(C. & R. Felder, [1865])[1]  
Synonyma
*Lycaena sonorensis C. & R. Felder, [1865]
  • Lycaena regia Boisduval, 1869
  • Philotes sonorensis ab. sonoralba Watson & Comstock, 1920
  • Philotes sonorensis f. comstocki Gunder, 1925

Philotes est genus papilionum subfamiliae Polyommatinarum familiae Lycaenidarum. Philotes est genus monotypicum, solum speciem Philoten sonorensem continens, quae in America Septentrionali in California, Colorato, et Mexico septentrionali endemica est. Eius habitatio in rivulis siccis rupibusque saxosis in desertis consistit.

Latitudo alarum est a 22 ad 25 mm. Adulti mensibus a Februario ad Martium volare solent et unum fetum in anno habent.[2]

Larvae plantis specierum Dudleyae (sicut D. cymosa, D. lanceolata, et D. saxosa) vescuntur. Chrysalidae sub saxis hibernant.

Subspecies[recensere | fontem recensere]

  • Philotes sonorensis sonorensis
  • Philotes sonorensis extinctis Mattoni, 1991 (superior rivulus Sancti Gabrielis California meridiana)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Philotes ad Markku Savela, Lepidoptera.
  2. Butterflies and Moths of North America.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Philoten spectant (Philotes, Philotes sonorensis).
Vide "Philoten" apud Vicispecies.