Philocales (logotheta)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Philocales, qui circa annum 1204 floruit, fuit socerus Alexii Ducae Murtzuphli qui breviter imperator Byzantinus regnavit. Alexius socerum suum logothetam Secretorum, scilicet principem gubernii, creavit, erudito Niceta Choniata ab eodem officio deiecto.

"Philocales" nomen fuit familiale Byzantinum, sed parentes huius Philocalae nesciuntur. Alius eodem nomine dux Dalmatiae meruerat ab anno 1176, cui ante annum 1180 succederat Rogerus Sclavonus.[1] Alius etiam fuit Lemni insulae dominus ab anno 1206 sub Imperio Latino.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Paul Stephenson, Byzantium's Balkan Frontier (Cantabrigiae, 2000) p. 262 (Paginae selectae apud Google Books)
  2. Filip van Tricht, The Latin Renovatio of Byzantium (Lugduni Batavorum: Brill, 2011) p. 112 (Paginae selectae apud Google Books)


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.