Philippus Blond

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Wikidata-logo.svg Philippus Blond
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Blond: imago
Nativitas: 1 Martii 1966; Liverpolium
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: Theologus, philosophus, politicus
Patronus: University of Exeter

Consociatio

Religio: Anglicanismus

Philippus Blond (natus die 1 Martii 1966 Liverpolii) est philosophus, politicus Anglicanusque theologus et director cistae cogitationis ReiPublicae.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Natus Liverpolio et institutus Schola Secundaria Pueris Pensby, Blond incoepit studere philosophiae et rebus civilibus Universitate Hulli, philosophiae continentali Universitate Warwici et theologiae Collegio Petri, Universitate Cantabrigiense. Apud Collegium Petri erat discipulus Iohannis Milbank conditoris motus theologici Radical Orthodoxy (orthodoxia radicalis) et clari critici liberalismi (philosophice accepti). Primum opus Philippi Blond, Post-Secular Philosophy: Between Philosophy and Theology (Latine : De Philosophia Post-Saeculare: Inter Philosophia et Theologia) est valde ordine Radical Orthodoxy sententiarum et comprehendit opuscula scripta a multis sociis huius motus.

Curriculum vitae[recensere | fontem recensere]

Blond fuit senior lector theologiae Christianae Universitate Cumbriae et lector facultate theologiae Universitate Exoniense. Fuit director propositi Progressive Conservatism (conservatismus progressivus) in Londinii cista cogitationis Demos. Hanc vero reliquit causa "differentiarum politicarum philosophicarumque", ut conderet suam et propriam cistam cogitationis, nomine "ResPublica".

Facta est praeclarum causa articuli in ephemeride Prospect Februario 2009 et gratia libro suo de Red Toryism (Latine : Ruber toryismus), qui proposuit radicalem traditionalem communitarianum conservatismum pugnantem uterque civitatis monopolium mercatique. Secundum Blond...