Philatelia

E Vicipaedia
Ruber As (Anglice Penny Red) in Britanniarum Regno multos annos adhibebatur, permultasque variationes habet, quas philatelistae diligenter investigare solent.
Epistula per cursum zeppelinum (Anglice Zeppelin mail), a Gibraltaria ad Urbem Fluminensem Brasiliae per Berolinum in volatu Diei Christi Natalis (volatu duodecimo ad Americam Australem) anno 1934 missa. Hoc tegmen historicos pittaciorum cursualium, aerophilatelistas, et collectores thematicos delectare potest.
Magna exhibitio philatelica, ubi collectores et mercatores inter se coire possunt.

Philatelīa (a verbis Graecis φιλ(ο)- 'affinitas' + ἀτέλεια 'vectigalibus vacuus'[1]), olim timbromania,[2] est investigatio pittaciorum cursualium, historiae cursualis, aliarumque rerum coniunctarum. Notio etiam collectionem, aestimationem, atque investigationem pittaciorum cursualium aliarumque rerum philatelicarum amplectitur. Philatelia plus quam collectionem pittaciorum implicat, quae studium pittaciorum non solum comprehendit. Homo qui nulla pittacia possideat philatelista esse potest.[3] Exempli gratia, pittacia investiganda rarissima esse, vel solum in museis inveni possunt.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Vocabulum philatélie Francogallice excogitatum est a Georgio Herpin anno 1864.[4] Herpin dixit notas collectas et investigatas sex vel septem annos esse, et melius nomen pro novo avocamento desiderari quam vocabulum timbromanie, quod populo non gratum fuerat.[5] Pittacium cursuale introductum significavit epistulas receptas nunc vectigalibus vacuas esse, quandoquidem antea impensa vecturae litterarum usitate ab acceptore persolvebatur.

Genera[recensere | fontem recensere]

Philatelia traditionalis technicas productionis notarum proprietates resque coniunctas investigat, inter quas:

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sutton et Anthony 1966:232.
  2. Et timbrophilia et timbrologia paulatim obsolevit cum vocabulum philatelia populo annis 1860 gratum esset (Williams et Williams 1971:20).
  3. Carlton 1997:196.
  4. Herpin 1864:20-21.
  5. Williams et Williams 1971:20.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aron, Adrien. 1959. Les Secrets de la philatélie. Lutetiae: Calmann-Levy.
  • Billioud, Jean-Mchel. Le Monde des timbres pour les philatélistes en herbe. Gallimard Jeunesse.
  • Bodard, Christophe. 2008. Les Mots de la philatélie. Regain de lecture.
  • Carlton, R. Scott. 1997. The International Encyclopaedic Dictionary of Philately. Iola Visconsiniae: Krause Publications. ISBN 0873414489.
  • Chauvigny, Pierre. 1992. La Philatélie. Ouest-France.
  • Buffier, Dominique, Roland Granier, Pierre Jullien. 1999. La Philatélie. PUF, coll. Que sais-je.
  • Herpin, Georges. 1864. Bapteme. Le Collectionneur de Timbres-Postes 1(15):20-21, 15 Novembris.
  • Johnson, Stanley Currie. 1920. The Stamp Collector: A Guide to the World’s Postage Stamps. H. Jenkins Limited.
  • Mary, Michel. 2010. Histoire des postes belges des origines à la libéralisation, Encre du temps. Tubize. ISBN 9782960106107.
  • Poole, Bertram. 1922. The Standard Philatelic Dictionary. Beverly, Mass.: Severn-Wylie-Jewett Co.
  • Renaudeau, Serge, et Pierre Kohler. 2005. La Philatélie. Minerva.
  • Sefi, A.J. 1926, 1932. An Introduction to Advanced Philately, with special reference to typical methods of stamp production. Ed. 2a. Londinii: Rowley & Rowley 1932. Editio facsimile electronica: Royal Philatelic Society London, 2010.
  • Sutton, R. J., et K. W. Anthony. 1966. The Stamp Collector's Encyclopaedia. Ed. 6a. Londinii: Stanley Paul.
  • Williams, L. N., et M. Williams. 1971. Fundamentals of Philately. State College Pennsylvaniae: American Philatelic Society.
  • Williams, L. N. 1990. Fundamentals of philately. Ed. retractata. State College Pennsylvaniae: American Philatelic Society. ISBN 0933580134.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad philteleiam spectant.