Phelloplastica

E Vicipaedia

Phelloplastica est artificium quoddam e cortice - sc. e cortice quercus suberis - formatum. Ars quoque talia artificia formandi eodem dicitur vocabulo. Hoc modo maxima ex parte formae minutae aedificiorum et monumentorum aetatis classicae Romanae fabricatae sunt.

De vocabulo[recensere | fontem recensere]

Vocabulum ipsum phelloplasticae e duobus verbis Graecis compositum, sc. e φελλός i. e. cortex, et πλάττειν i. e. fingere, ab C. A. Boettiger inventum est, ut ipse declarat his fere verbis: bona venia vestra mihi liceat inducere hoc vocabulum novum et per similitudinem cum ανδριαντοπλαςικη [sic!], κηροπλαςικη [sic!] etc. factum. [...] Φελλος a Graecis et cortex et quaecumque e cortice facta sunt nominabantur. Ergo phelloplastica est ars e cortice formandi.[1]

De artificibus[recensere | fontem recensere]

Huius artis inventor ac clarissimus artifex[2] fuit civis italicus Antonio Chichi (1743-1816), qui iam anno 1769 quinque opera phelloplastica sua Petropolim in urbem misit. Annis sequentibus effigies complurium monumentorum aliorum ab eo formatae sunt et per totam Europam venierunt. Nec minus clari huius artis artifices fuerunt Carolus Iosephus May natione theodisca (1747-1822)[3] eiusque filius Georgius Henricus (1790-1853). Quorum primus primo pistoris dulciarii munere fungebatur, priusquam data occasione ad artem phelloplasticam incubuit.

De huius artis finibus[recensere | fontem recensere]

Exeunte saeculo 18 et saeculo 19 sive viri nobiles sive cives ditiores itinera eruditionis causa in Italiam facere coeperant. Ad recordationem ac memoriam monumentorum a se inspectorum vel tenendam vel redintegrandam primo effigies e ligno vel gypso factas quaesiverunt. Sed illae e cortice factae et durabiliores erant ligneis et faciliores transportatu ob materiam levem minusque fragilem. Etiam reges et principes civitatum Europae operae pretium esse duxerunt in possessionem eiusmodi artificiorum venire. Praeterea non neglegendum est architecturae magistris et studentibus usui fuisse talia exempla, quae discenda sibi proponerent.

De operibus exstantibus[recensere | fontem recensere]

Qui fit, ut nostris temporibus in nonnullis Europae urbibus opera phelloplastica in - sit venia verbo - phelloplasticothecis collecta exstant; velut Darmstadii et Cassalae et Londinii et Neapoli et Petropoli et Stockholmiae. Maxima autem collectio nonnullis bello mundano secundo deperditis e quinquaginta quattuor artificiis constans, coempta partim a Carolo Theodoro de Dalberg, partim a Ludovico I rege Bavariae, in Aschaffenburgi arce Johannisburg in Germania monstratur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Man wird mir dieses neugeschaffene, aber nach der Analogie von ανδριαντοπλαςικη [sic!], κηροπλαςικη [sic!] u. s. w. gebildete Wort gern verzeihen [...] Φελλος nannten die Griechen die Korkeiche und ihre Produkte. Mithin heißt Felloplastik Bildnerey in Kork. Ita Boetiger in adnotatione ad Artikel? Ueber Herrn Mey's [sic] Felloplastik, ab Jacobo Dominicus scriptum in: Der neue Teutsche Merkur, editus a Ch. M. Wieland anno 1800, p. 325seqq. Vide Helmberger/Kockel p. 85, ut infra.
  2. Helmberger/Kockel, ut infra, p. 11
  3. Helmberger/Kockel, ut infra, p. 63

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Helmberger, Werner / Kockel, Valentin (ed.): Rom über die Alpen tragen. Fürsten sammeln antike Architektur. Landshut/Ergolding (Arcos) 1993. ISBN 3-9802205-9-1