Petrus de Roestraeten

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Petrus de Roestraeten
Res apud Vicidata repertae:
Petrus de Roestraeten: imago
Nativitas: 1630; Harlemum
Obitus: 1700; Londinium
Patria: Nederlandia

Officium

Munus: pictor, delineator

Familia

Coniunx: Adriaentje Hals

Petrus de Roestraeten (vulgo: Pieter van Roestraeten seu Pieter Gerritz van Roestraeten seu Pieter van Roestraten; Harlemi 21 Aprilis 1630 natus; Londinii 29 Aprilis 1700 fere mortuus) fuit saeculi aurei pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus

Biographia[recensere | fontem recensere]

Qui Harlemi, de 1646 usque ad 1651[1][2], a Francisco Hals artem didicit[1][3]. Anno 1651, ut effigierum personarum pictor, ad Sancti Lucae Sodalitatem receptus est[4]. Die sexto Octobris eiusdem anni Amstelodamum migravit, ibique, iterum[5], Adriaentje, Francisci Hals filiam, in matrimonium duxit[1][2][3], die sexto Iunii anni 1654[1]. Intra diem nonum Martii anni 1660 et anno 1666 Londinium migravit, fortasse quia ad Caroli II regiam a Petro Lely admissus sit, ibique usque ad annum 1700 laboravit[1].

Primum effigies personarum praecipue perfecit[1][3], ut magister suus[3]. Postea, Petro Lely suadente[3] aut fortasse ex pacto cum ipso ad competitionem vitandam[2], naturas mortuas[3], peculiariter cum floris, et vanitates[1] a rebus exoticis pretiosisque ornatas pinxit[3][6], et sic 4-5000 florenos lucratus est[3]. Eiusmodi naturae mortuae pronkstilleven nominabantur, vel potius naturae mortuae speciosae, conspicuae et artifices eas conficiebant ad satisfaciendum emptorum expectationes et voluntatem ad eorum classem provehendum[7]. Artificis vanitatum proprium alium est vitri globorum praesentia, ad condicionis humanae fragilitatem demonstrandum[8].

Praeterea Petrus topia perfecit et generis argumenta pinxit[1], Iohannis Steen modo cum simile[6]. Artifex, qui Roestraeten falsus nominabatur, eum imitatus est et ob naturas mortuas cum libris, tabulis et rebus exquisitis notus est[1]. Petrum de Roestraeten Christianus Berentz, Robertus Robinson et R.Arnold in pingendi ratione sectati sunt[1].

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Vanitas cum fidiculis, calva et argenti vaso, pictura supra tela cum pigmento oleario, 63,5 x 75 cm
  • Petri de Roestraeten effigies a se picta, pictura (chalcographia ab Abrahamo Bloteling incisa)
  • Vanitas cum candelabro et vitri globo, pictura supra tela cum pigmento oleario, 71,2 × 58,1 cm, 1675, apud Rijksmuseum Twenthe, Enschede
  • Natura mortua cum poculis ad socolatam bibendum, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 46 x 60 cm[9]
  • Vanitas cum testudine et rebus exquisitis, pictura supra tela cum pigmento oleario, 323,5 × 245,4 cm, 1678, apud Museum Artium, Ponce[10]
  • Natura mortua cum poculis murrae Sinensis ad Theam bibendum, pictura supra tela cum pigmento oleario, 35 × 48 cm, 1670-1680, apud Gemäldegalerie, Berolini[11]
  • Natura mortua cum poculis murrae Sinensis ad Theam bibendum, pictura supra tela cum pigmento oleario, apud Museum Briner und Kern, Winterthur[12]
  • Condicio, pictura supra tela cum pigmento oleario, 73,5 x 63 cm, apud Museum Francisco Hals titulatum, Harlemi[13]
  • Sutor, pictura, apud Museum Nationale Artis, Boni Aëris[14]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum de Roestraeten spectant.