Petrus de Coubertin

E Vicipaedia
Wikidata Petrus de Coubertin
Res apud Vicidata repertae:
Petrus de Coubertin: imago
Petrus de Coubertin: imago
Petrus de Coubertin: subscriptio
Petrus de Coubertin: subscriptio
Nativitas: 1 Ianuarii 1863; Circumdarium VII Lutetiae
Obitus: 2 Septembris 1937; Genava
Patria: Francia
Nomen nativum: Charles Pierre Frédy de Coubertin

Familia

Genitores: Charles Louis de Frédy, Baron de Coubertin; Marie Marcelle Gigault de Crisenoy
Coniunx: Marie Rothan

Memoria

Sepultura: Bois-de-Vaux Cemetery

Petrus / Pierre de Coubertin (natus die 1 Ianuarii 1863 Lutetiae, mortuus die 2 Septembris 1937 Genavae) paedagogus Francogallicus et historicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Lectis textibus, quos domini Tocquevilles, Taines et Le Plays exaraverant, de Coubertin operam dabat ut methodi antiquae eruditoriae aboliturae essent. Fama eius tamen in revivificando Ludorum Olympicorum fuit. De his primum anno 1892, quando sodalitates gymnicae Francogallicae conveniebant, publice locutus est. In Congressu internationale de arte gymnastica die 24 Iunii 1894 conscripti patres fundamentum in recondendis Ludis Olympicis posuerunt. Ita intellectus populorum reciprocus necnon pax mundana facilius servaretur. Annis inter 1896 et 1925 de Coubertin praeses fuit Internationalis Olympici Comitatus (IOC), postquam inde ab anno 1894 secretarius primus fuit. Caeremonias modernas Olympicas usque hodie vigentes creavit et insistebat, ut iactus disci, cursus Marathonius, pentathlon modernus tamquam disciplinae admitterentur. Insuper libros nonnullos de paedagogia athletica scripsit.

Nexus interni

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum de Coubertin spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon