Latinitas inspicienda

Petrus Wrangel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Petrus Wrangel
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Wrangel: imago
Petrus Wrangel: subscriptio
Nativitas: 27 Augusti 1878, 15 Augusti 1878; Zarasai
Obitus: 25 Aprilis 1928; Regio Bruxellae-Capitis
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Officium

Munus: officer, military personnel

Familia

Familia: Wrangel family

Memoria

Laurae: Order of Saint Anna, 3rd class, Order of Saint Anna, 4th class, Order of Saint Stanislaus, 2nd class, Order of St. Vladimir, 4th class, Order of Saint Stanislaus, 3rd class, Order of St. Vladimir, 3rd class, Order of St. George, 4th class
Sepultura: Novo groblje
Petrus Nicolai filius Wrangel, anno fere 1920 pictus

Petrus Nicolai filius Wrangel (Russice Пётр Николаевич Врангель, tr. Pëtr Nikolaevič Vrangel' ; 27 Augusti 187825 Aprilis 1928) erat dux militaris Russicus, qui tempore Belli Civilis Russici fuit unus participium et ducum exercituum, "Albi" vocantur, contra copias bolsevicorum (quae "Rubri" appellantur) bellantium.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Baro Petrus Wrangel natus est in familia nobili, ad domum Tolsburg-Ellistfer gentis Wrangel (Wrangell) pertinenti.[1] Factus est praefectus militum, in Bello Russo-Iaponico et Bello Orbis Terrarum I participavit.

Post Revolutionem Octobris Wrangel in Crimaeam provectus est et mense Augusto anno 1918 ingressus est in Exercitum Voluntarium (Russice vocatum Добровольческая армия, Dobrovol'českaja armija), contra bolsevicos bellantem, cuius dux erat ab mense Decembri anni 1919 ad mensem Ianuarium anni 1920. Excussus est, conflictus cum alio duce "Alborum", Antonio Denikin, causa. Die 4 Aprilis 1920 electus est imperator Exercitus Russici in Crimaea (Русская армия в Крыму, Russkaja armija v Krymu). 14 Novembris anno illo, post cladem copiarum illarum, Wrangel cum parte magna exercitus sui Russiam exuit.

Anno 1924 in demigratione Unionem Omnimilitarem Russicam (Русский общевоинский союз, Russkij obščevoinskij sojuz) creavit. Scripsit commentarios, eventa Belli Civilis describentes.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Genealogisches Handbuch der baltischen Ritterschaften, Teil: Estland. Volumen I. Gorlicii, 1930. (vide, e.g., paginas 537, 574, 580).

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Wrangel spectant.