Petrus Palladius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Petrus Palladius, reformator Daniae vere inclutissimus

Petrus Palladius (natus 1503 Ribe in Dania Meridiana, mortuus Hafniae die 3 Ianuarii 1560) fuit theologus protestanticus qui reformator Daniae nuncupatur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Postquam ad scholam Latinam Othaniae munere rectoris functus est, theologiae caussa Wittenbergam petivit ut a Luther et Melanchthone instrueretur. Anno 1533 magisterii et anno 1537 doctoratus honore laureatus est. In Daniam reversus iussu Christiani III, imperatoris Daniae Norvegiaeque, episcopus primus Selandiae ordinatus et primas Ecclesiae Danicae creatus est Ioanne Bugenhagen moderante. Ad universitatem Hafniensem, quam Bugenhagen modernizaverat, theologiam docebat et rectoratum bis obtinuit.[1] Velut episcopus saepenumero visitationes in fanis et scholis evangelicis fecit. Opera Lutherana convertens necnon textus biblicos Danice pangens omnibus christifidelibus protestanticis Danis porro maiori momento fuit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Danske skrifter. Edidit Lis Jacobsen quinque in voluminibus. Hafniae: Thiele, 1912–1926
  • Hidtil utrykte latinske skrifter. Edidit Martinus Schwarz Lausten. Hafniae: Gad, 1968
  • En visitatsbog. Iterum edidit Martinus Schwarz Lausten. Hafniae: Anis, 2003

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. Jörgensen: Peder Palladius, Bischop van Seeland. Hafniae 1922
  • Martin Schwarz Lausten: Biskop Peder Palladius og kirken 1537–1560, Hafniae 1987
  • Jørgen Ertner: Peder Palladius' lutherske teologi, Hafniae 1988
  • Martin Schwarz Lausten: Peder Palladius' teologi. Oppositionsindlæg ved J. Ertners ovennævnte doktordisputats, apud: Kirkehistoriske Samlinger, Hafniae 1989, p. 29–78
  • Martin Schwarz Lausten: Peder Palladius : Sjællands første lutherske biskop. Frederiksberg : Alfa, 2006 ISBN 87-91191-23-8.
  • Martin Schwarz Lausten: Die heilige Stadt Wittenberg. Die Beziehungen des dänischen Königshauses zu Wittenberg in der Reformationszeit. Lipsiae 2010, praesertim p. 111–120, 191–194

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]