Peregrinatio Ludovici VII Cantuariensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Peregrinatio Ludovici VII regis Francorum mense Augusto 1179 facta est. "Humilis ac devotus"[1] Cantuariam petivit sepulchrumque Thomae a Becket ut pro salutem filii sui Philippi aegrotantis oraret.[2] Cum Ludovico ibant Hugo de Puteaco cancellarius, Philippus comes Flandrensis, Balduinus II comes Ghisnensis, Henricus postea dux Lovaniensis, et Guillelmus comes Essexiae. Hic fortasse legatus Henrici II regis Anglici adveniebat;[3] fuerat etiam contubernius Philippi Flandrensis.

Dubris die 22 Augusti huius anni Ludovicus ab Henrico cum gaudio et largitate receptus est;[4] inde reges ambo Cantuariam iter fecerunt. Ludovicus "dedit ... ob amorem et honorem Dei et beati Thomae monachis in Cantuariensi ecclesia iugiter Deo famulantibus centum modios vini singulis annis ... accipiendos"[5] "ob martyris reverentiam et in usus Cantuariensis collegii convertendos".[6] Peregrinatione facta Lutetiam revenit sed dum Fanum Sancti Dionysii petit ab apoplexi ictus est. Coronamentum igitur Philippi principis, ad sanitatem revocati, propter patris morbum subito celebratum est, die 1 Novembris 1179.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jim Bradbury, Philip Augustus: King of France 1180-1223 (Londinii: Longman, 1998. ISBN 0582060583) pp. 38-41
  • Alexander Cartellieri, Philipp II. August, König von Frankreich (Lipsiae: Dyksche Buchhandlung, 1899) vol. 1 pp. 33-36
  • Henri-François Delaborde, ed., Œuvres de Rigord et de Guillaume le Breton, historiens de Philippe-Auguste (Lutetiae, 1882-1885) vol. 1 p. 12 nota 1


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.