Coronamentum regis Philippi II (1179)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Philippus II rex Francorum a Guillelmo Campaniensi archiepiscopo Remensi inunguitur: corona ab Henrico rege iuniore Anglico tenetur (qui tunicam rubram gerit), adstante Philippo comite Flandrensi (qui auream). Grandes Chroniques de France ab Ioanne Fouquet picta: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 6465 f. 212v

Sacrum sive coronamentum regis Philippi II Francorum anno 1179 celebratum est, patre Ludovico VII etiam vivente sed graviter aegrotante.

Rex Ludovicus VII anno 1179 ineunte concilium Lutetiae convocavit ubi statutum est filium suum Philippum, annum quartum decimum agens, iuxta patrem coronatum iri.[1] Coronamentum Remis die 15 Augusti eiusdem anni celebrare statutum est.[2] Mox autem Philippus iuvenis dum in silva Compendiensi venandi causa vagat perditus est; a rustico quodam ad parentes conductus est, sed post reditum aegrotavit.[3] Pater Cantuariam mense Augusto properavit, sepulchri Thomae a Becket peregrinator.[4] Lutetiam revenit sed apoplexi ictus est. Coronamentum igitur principis, propter morbum suum postpositum, iam propter patris morbum subito celebratum est, die 1 Novembris 1179, ut ipse statim pro patre imperaret.

Coronamentum in Ecclesia Cathedrali Remensi actum est, praeside Guillelmus Campaniensis archipiscopo Remensi, Philippi avunculo et praeceptore. Adstetit Philippus comes Flandrensis cum genero Balduino V comite Hononiensi; Philippus Flandrensis, iam consiliarius principis, matrimonium huius cum Isabella Balduini filia aut iam suadebat aut mox suaserit. Adsteterunt etiam tres filii regis Henricus II, scilicet Henricus rex iunior, Ricardus rex futurus, Galfridus dux Britanniae. Rex Ludovicus, pater principis, a sacris ob paralysim aufuit.

Coronamento celebrato, rege a populo verbis "Vivat rex! Vivat rex!" acclamato,[5] epulum nobilibus datum est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John W. Baldwin, The Government of Philip Augustus: foundations of French royal power in the Middle Ages (Berkeley: University of California Press, 1986. ISBN 0520073916) pp. 3-7, 374-377 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Jim Bradbury, Philip Augustus: King of France 1180-1223 (Londinii: Longman, 1998. ISBN 0582060583) pp. 38-43
  • Alexander Cartellieri, Philipp II. August, König von Frankreich (Lipsiae: Dyksche Buchhandlung, 1899) vol. 1 pp. 29-48


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.