Pax Sancti Stephani

E Vicipaedia
Hac domu pax signata est

Pax praeliminaria Sancti Stephani (hic locus est apud Constantinopolin) die 3 Martii 1878 inter Imperium Ottomanicum et Imperium Russicum conventa est et Bellum Russicum Ottomanicum anno 1877/1878 finivit, quo bello Russici totam paene Balcaniam expugnaverant.

Constituta foederis pacis[recensere | fontem recensere]

Foedere constituta sunt, ut - Civitates Serbia Mons Niger Romaniaque statim liberae essent,
- Bulgaria tres annos a militibus Russicis occuparetur et deinde principatus autonomus in finibus Imperii Ottomanici esset
- Fines Bulgariae multo auctae essent atque etiam ad litus Maris Mediterranei petinerent
- Russia Chorzenem, Ardahan atque Batum provincias ab Imperio Ottomanico acciperet

Fines Bulgariae foedere Sancti Stephani stipulati

Ob hanc pacem, qua haec civitas quasi condita est, 3 Martii ad hunc diem dies nationalis Bulgariae est.

Eventus pacis[recensere | fontem recensere]

Civitates maiores Europae - i.e. Francia, Regnum Unitum atque Imperium Austro-Hungaricum foedus non probaverunt, quod Russia per Bulgariam alligatam aditus ad Mare Mediterraneum haberet. Itaque pax in Consilio Berolinensi (13 Iunii13 Iulii 1878) sublata et fines nuper descriptae sunt.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]