Paulus Zacharias Myers

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
PZ Myers Londinii anno 2006.

Paulus Zacharius "PZ" Myers (natus 9 Martii 1957) est physicus Civitatum Foederatarum et professor socius biologiae in Universitate Minnestoae Morris.[1] Conditor est et auctor Pharyngulae, blog scientiae dicati, in interretibus Science Blogs et Freethought Blogs emissi.

Danio rerio adultus femineus, res cui Myers studet.

Nunc operam Danioni rerioni, pisci familiae Cyprinidarum, in campo biologia developmentali evolutionaria dat, ac cephalopoda eum tenent.

Vehementer reprehendit designationem intellegentem et motum creationisticum, et in Americana creationis et evolutionis controversia bene versatur. Latissime confrontationalista habetur.[2] Periodicum Nature Pharyngulam, eius blog, optimum a scientista factum anno 2006 perscripsit.[3]

Myers praemia Humanista Anni (2009) et Humanista Internationalis (2011) Consociationis Humanisticae Americanae accepit. Asteroides 153298 Paulmyers ex eo appellatur.[4]

PZ Myers acroasin "You, too, can know more molecular genetics than a creationist!" ad Skepticon anno 2014 habet.

Myers, a se liberalis sine deis[5][6] et atheista liberius dicax descriptus, omnia religionis, superstitionis, supernaturalismi, spiritualitatis, et pseudoscientiae genera acerbissime reprehendit. Dixit se habere "nihil ni contemptum"[7] designationis intelligentis, quam "penitus fraudulentam"[8] esse arguit.[9]

Myers colloquium interrogatorium in Museo Creationis Petersburgi Kentukiae sito habet, die 7 Augusti 2009.

Cursus professionalis[recensere | fontem recensere]

Myers in universitatibus Oregonensi, Utae, et Temple docuit investigationesque fecit. Nunc est professor socius biologiae in Morris campo Universitatis Minnesotae.[1] Sodalis est societatis Civium Minnesotensium Educationi Scientificae Dicatorum.[10]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 PZ Myers Biology Faculty from University of Minnesota Morris.
  2. Oppenheimer 2010:12.
  3. "Top five science blogs," Nature (2006) 442(7098):9–10. ISSN 00280836. DOI 10.1038/442009a. PMID 16823420.
  4. Medkeff 2008.
  5. Anglice: "godless liberal."
  6. Pittacium in Pharyngula: "Evolution, development, and random biological ejaculations from a godless liberal."
  7. Anglice: "nothing but contempt."
  8. Anglice: "fundamentally dishonest."
  9. Mike Mosedale, "The Mad Scientist, interview with PZ Myers," City Pages 26(1303): 23 Novembris 2005.
  10. MnCSE Scientific Advisory Board from Minnesota Citizens for Science Education.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs proprius
Colloquia, acroases