Palatium Laterariarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Palatium anno 1857

Palatium Laterariarum (Francogallice: Les Tuileries) palatium pristinum Lutetiae fuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Catharina Medicaea imperante aedes hae ab anno 1564 a Philiberto Delorme constructae sunt, quae saeculorum cursu semper amplificabantur et structorie modificabantur. Interdum residentiae fuerunt, e.g. Ludovico XV, quando iunior et ad thronum praetendens fuit, et Ludovico XVI annis inter 1789 et 1792. Postea Napoleo I (imperator Franciae) ibi sedebat necnon eius successores. Napoleo III (imperator Franciae) transitum inter hoc palatium et Palatium Lupariense fieri iussit.

Mense Maio 1871 Communis Parisiorum insurgentes omnia incenderunt, cuius ruinae diu caducae et inicultae iacebant. Postea in alis septentrionali et meridiana (Pavillon de Marsan cum Museo decorationum; Pavillon de Flore cum ministerio coloniarum ) res restitutae sunt, cum ala principalis anno 1883 demoliretur. Ad occidentem autem spectans est notissimus et bellissimus Hortus Laterariarum, qui dicitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Guillaume Fonkenell: Le Palais des Tuileries, Arles : Honoré Clair, 2010, ISBN 978-2-918371-04-5
  • Geneviève Bresc-Bautier, Yves Carlier (u. a.): Les Tuileries : grands décors d'un palais disparu, Lutetiae : Editions du patrimoine, Centre des monuments nationaux, [2016], ISBN 978-2-7577-0520-9

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Laterariarum spectant.