Passer luteus (certamen)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Passer aureus pro pantopolio Erfordiensi ex Imperatore Romano nominato in platea Angerana

Goldener Spatz ('Passer aureus') est certamen pellicularum iuvenibus terrarum linguae Theodiscae dedicatarum. Quotannis id sollemne ludicrum Gerapoli et Erfordiae in urbibus Thuringiensibus feliciter celebratur.

Ex anno 2016 Nicola Jones Hallensis certamini praeest.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Festivalia anno 1979 Gerapoli in Republica democratica Germanica instituta erant tamquam certatio de pelliculis iuventuti aptis nationalis res et cinematographicas et televisificas comprehendens. Ex anno 2008 quotannis fit et id eventum sui generis maximum esse tota in Germania constat. Non solum adulescentes iuvenes infantes alloquuntur sed etiam adultos cinematophilos peritosque.

Argumenta dierum[recensere | fontem recensere]

Certamen in sectionibus sex habetur: pro taeniis brevibus, taeniis diutinis, pelliculis picturatis, pro pelliculis oblectabilibus, pro operibus documentariis. Inde a nonnullis annis certamen interretiale quoque fit quo paginae domesticae probantur num sint iuvenibus aptae necne.

Infantes ipsi partes magnas in festivalibus agunt: tres greges iudicum praemiorum consistunt in adulescentibus annorum inter 9 et 13. Veniunt tam e Germania quam e statibus finitimis qui praemia Passerum luteorum adiudicant distribuuntque. Iudices alii alias palmas praeterea ferri posse faciunt.

Incolae Gerapolitani Erfordiensesque sex dies gaudent et superexultant quippe qui pelliculis novis captantibusque in cinematographeis suis vili pretio soluto frui possint.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs proprius