Pasporta Servo

E Vicipaedia
Servitium anni 2015

Pasporta Servo (converse: Servitium syngraphi viatorii) Esperantistis philotheoris peregrinatio in omnem orbem terrarum facilior reddat. Olim in illo servitio constituendo operam dabat Thomas Pusch Germanus.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Agitur de rete quodam internationali ab Esperanticae linguae fautoribus instituto ad alios Esperantistas gratis sartos et tectos servandos. Omnia moderatur Associatio iuventutis Esperanticae internationalis (TEJO). Anno 2007 loci 1294 disponebantur in terris IXC.

Quicumque Esperantista isto servitio frui potest. In inscriptionum elencho condiciones accurate dantur: de maximo hospitum numero, de morae longitudine haud excedenda, de die quae in adventu annuntiando observari debeat, de cura exspectanda (e.g. quoad mystagogias periegeticas, vitam cum familia hospitiaria, ientaculum, tabaci sumendi indulgentiam, lectuli statum). Rem omnino unilateralem esse fas est.

Convivator poscit ab hospite linguae Esperanticae scientias et usum. Nostris diebus convivatorum elenchus non solum typis mandatur sed etiam in interreti inspici potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pasporta Servo spectant.