Paroemiacus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Versus Paroemiacus, qui graece παροιμιακός (paroimiakós) nuncupatur, tali dimetro anapaestico par est, quale grammatici Graeci katalektikón (i. e. sine syllaba ultima) dicere solebant:

v v - / v v - / v v - / - μέγα τὸ στόμα τοῦ ἐνιαυτοῦ[1] (mega to stoma tou eniautou) (id est ingentia ora anni)

Hic versus forte dimeter anapaesticus esse videtur, cum re vera, ut nomen eius indicat, iam antiquissimis temporibus in proverbiis[2] exprimendis adhibitus est, cum poetae - vel potius illi priscae aetatis sapientes - verba sua ad opinionem vulgarem accomodarent. Posteriorum aetatum poetae demum opera sua versibus exquisite variatis elaborata in publicum referre consueverant. Ita in veterrimis versibus graecis habetur.

Armatorum quoque carminibus saltatoriis hic versus proprius erat, cuius rei aliud eius nomen enhoplion testimonium est.

Qui fit, ut hunc versum inveniamus valde multiformem. Certae sunt tres syllabae longae, quarum ultima anceps est; sed breves vel una vel duae esse possunt vel interdum plane desunt[3].

Poetae latini cum hunc versum noverant, tum certe eo parcissime usi sunt.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 'Rupprecht, Karl: Einführung in die griechische Metrik. München 1950, 28f
  2. παροίμιον (paroimion) lingua graeca est proverbium.
  3. Rupprecht, ut supra
  4. Crusius Friedrich / Rubenbauer, Hans: Römische Metrik. München 1961, 111, ubi exempla invenies.

Nexus interni

Versus