Jump to content

Paranormal Activity 2

E Vicipaedia

Paranormal Activity 2 est pellicula horrifica a Tod Williams moderatore cinematographico ducta, anno 2010 edita, quae est pars secunda seriei Paranormal Activity -pellicularum.

Eventa pelliculae posita sunt duobus fere mensibus ante eventus pelliculae primae. Personae principales sunt Christina Rey, soror Catharinae, quae in prima pellicula altera persona principalis erat, et familia Christinae: Daniel maritus, Hunter filiolus, Alexandra ("Ali") privigna et Martine nutrix. Quadam die familiā domum redeunte aliquis domum irrupisse videtur, quo fit ut Daniel paterfamilias cameras tutelarias domum collocandas curat. Camerae autem res miras aliusmodi capere incipiunt, et paulatim familiae lucet entem supernaturalem domi habitare.

  • Catharina Featherston: Catharina (Katie)
  • Sprague Grayden: Christina (Kristi Rey)
  • Brian Boland: Daniel Rey, maritus Christinae
  • Molly Ephraim: Alexandra (Ali) Rey, filia Danielis
  • Micah Sloat: Micah
  • Seth Ginsberg: Brad, amicus Alexandrae
  • Vivis Cortez: Martine, nutrix
  • Jackson Xenia Prieto/William Juan Prieto: Hunter Rey, filiolus Catharinae et Danielis

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • De Paranormal Activity 2 in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)