Paranormal Activity

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Paranormal Activity est pellicula horrifica ab Oren Peli moderatore cinematographico ducta, anno 2007 edita, quae est etiam pars prima seriei Paranormal Activity -pellicularum, quae usque ad annum 2015 sunt quinque.

Tota pellicula posita est in uno loco, id est domi Catharinae et Michaeae, amantium iuvenium. Catharina res miras domi agi dicit, et Michaea machinam magnetoscopicam, ut haec eventa eā capere possit, emit, eamque ad hanc finem quaque nocte in cubiculo ponit. Catharina narrat res insolitas iam domi pueritiae suae actas esse, et domum causā incognitā combustam esse. Mox lucet aliquid miri certe domi eorum agi, et Catharina virum rerum mysticarum peritum domum invitat, qui daemonem malevolentem eam a pueritia insequi dicit.

Paranormal Activity est una ex lucratissimis pelliculis omnium temporum: fuerunt enim sumptus pelliculae 15 000 dollariorum et quaestus omnia 193 355 800 dollaria.[1] Pellicula unā fere septimanā in domo Oren Peli moderatoris Didacopoli Californiae confecta est. [2]

Partes principales[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Paranormal Activity in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)