Latinitas nondum censa

Par ordinatum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Par ordinatum (x, y) punctum indicat

Par ordinatum, in mathematica, est copia duorum numerorum in ordine, ut (5, 7). Par (a, b) non idem est atque par (b, a) quia non eundem ordinem habent. Par ordinatum est species n-plicis ubi "n" = 2. Systema coordinatarum duarum dimensionum paris ordinatis ad punctos nominandos utitur.

In theoria copiarum hanc definitionem habemus: par ordinatum (a, b) = {{a}, {a, b}}. Hoc est, par non est copia {a, b}, sed copia duorum elementorum, quorum primum est {a}, copia cuius solum elementum est primus paris numerus, et alterum est {a, b}, copia cuius elementa sunt duo paris numeri.

Relatio mathematica est copia parium ordinatorum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mendelson, Elliott. Number Systems and the Foundations of Analysis. Novi Eboraci: Academic Press, 1973.
mathematica Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!