Papilio gallienus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Papilio gallienus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Papilionidae
Tribus: Papilionini
Genus: Papilio
Species: P. gallienus
Binomen
Papilio gallienus
Distant, 1879[1][2]
Synonyma
  • Papilio cypraeafila gallienus Distant, 1879
  • Papilio gallienus gallienus ab. vreuricki Dufrane, 1936
  • Papilio gallienus gallienus ab. ochreata Dufrane, 1936
  • Papilio gallienus ab. hulstaerti Berger, 1950

Papilio gallienus est papilio familiae Papilionidarum, in Nigeria, Cameronia, Republica Democratica Congensi, et media Republica Congensi endemicus.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Hic papilio est sodalis gregis specierum zenobiae, in qua exemplar alarum superiorum est nigrum, lineis maculisque albis vel flavidis praeditum. Latus inferius est brunneum et in basi est area rubra lineis maculisque nigris nota. In area discali est linea flavida lineis venisque nigris praedita. Feminae generis Amauris similes sunt. Ambo sexus caudis carent.

Sodales cladi sunt:

Papilio gallienus Papilionis cyproeofila simillimus est, sed lineas flavidas potius eburneas habet, et linea alae posterioris est multo angustior quam in Papilione cyproeofila, margine interiore curva (Larsen 2005).

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Papilionem gallienum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Papilionem gallienum apud Vicispecies.