Jump to content

Pamphilus Narvaëzius

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Panfilus de Narvaez)
Wikidata Pamphilus Narvaëzius
Res apud Vicidata repertae:
Pamphilus Narvaëzius: imago
Pamphilus Narvaëzius: imago
Pamphilus Narvaëzius: subscriptio
Pamphilus Narvaëzius: subscriptio
Nativitas: 1470; Navalmanzano
Obitus: 1528; Mississippia
Patria: Hispania

Pamphilus Narvaëzius[1] (Hispanice: Pánfilo de Narváez; natus Valdoleti 1470, mortuus in Florida 1528) fuit conquisitator exploratorque Hispanicus.

De iuventute Pamphili nihil scimus; primo eum magistratum in Iamaica videmus. Anno 1509 locum tenuit Gubernatoris Cubae, ubi insulam totam cum Didaco Velazquez et Bartholomaeo a Casao anno 1514 cepit.

Ferdinando Cortesio iniuriam gubernatori Cubae inferente, Pamphilus cum militibus ad Mexicum pervenit, Cortesium capiendi causa. Nihilominus milites auro ardentes ad Cortesium deseruerunt itaque Pamphilus de Narvaez devictus et captus est anno 1520.

Anno 1522, Pamphilus Hispaniam regressus est. Florida inventa est ab Ioanne Pontio de Leon, sed praeter litus nondum ignota erat. Tunc Carolus I Pamphilum Floridam capere iussit et eum gubernatorem Floridae nominavit. Deinde anno 1527 profectus est cum navibus quinque et 600 militubus, intra quos Alvarus Nunnius Cabeza de Vaca erat. Hispani postero anno Floridam ingressi sunt.

In Florida, Hispani, auri cupiditi, in paeninsulam ingressi sunt et castra apud Tampam aedificaverunt, sed indigenae contra eos pugnaverunt. Ob hanc rem et nullum aurum inventum Narvaëzius ad Mexicum redire instituit. Alvaro Nunnio Cabeza de Vaca et Pamphilo Narvaëzio ducibus, 300 milites ambulaverunt per Florida dum 100 in navibus septentrione navigabant. Post duobus hebdomata, Hispani ad Floridam septentrinalem pervenierunt, sed naves ad Cubam regressae sunt annonas tollendi causa; ita milites naves non viderunt, et Narvaëzius iterum septentrione ambulare instituit.

Tandem Hispani naves aedificaverunt et per litore navigaverunt ad Texiam, ubi typhon eorum naviculas mersit. Narvaëzius naufragus mortuus est; quattuor tantum homines a morte erepti sunt.