Latinitas bona

Panagiotes Dancles

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Panagiotes Dancles ut iuvenis miles anno 1870

Panagiotes Dancles (Graece Παναγιώτης Δαγκλής; natus Agrinii Aetoloacarnaniae anno 1853; mortuus Athenis die 9 Martii 1924) fuit triumvir Munitionis Nationalis Graeciae annis 1916 et 1917.

Rei militari studuit apud Scholam Iuvenum Militum. Militavit in Bello Graecoturcico anni 1897 et in bellis Balcanicis annorum 1912-1913; Societati Epiroticae Ioanninae praefuit; novas res in Epiro Macedoniaque movit. Anno 1914 ab exercitu decedens in rem politicam Graeciae intravit; ad factionem liberalem se iunxit et mense Septembri 1916 cum Eleutherio Benizelo Thessalonicam profectus est ut triumvir motus Munitionis Nationalis, Athenis rediturus mense Iunio anni 1917. Benizelo in exsilium recesso anno 1921, Dancles fit dux pro tempore factionis liberalis.

Tabula magistratuum[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Panagiotes Dancles, Ανάμνησεις, έγγραφα, αλληλογραφία ("Memoriae, documenta, epistulae"). 1965.