Pachycephalidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pachycephalidae
Pachycephala rufiventris
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Passeriformes
Subordo: Passeri
Familia: Pachycephalidae
Swainson, 1831
Subfamilia

Pachycephalidae sunt familia avium quae Pachycephalinas et tres aves generum Melanorectis et Pseudorectis comprehendit, et antiquae Australo-Papuanae passerorum radiationi inerant. Species a parva ad mediocrem magnitudinem sunt, et plurimum Australasiae habitant. Australia et Nova Guinea centrum earum diversitatis videntur, quae praecipue inter Pachycepalinas ad insulas Pacificas ad Tongam et Samoam regionesque Asiae usque ad Indiam extenditur. Subtiles finium delimitationes incertae sunt, et una species, Pachycephala pectoralis, multum annos recentes investigatur.

Taxinomia et systematica[recensere | fontem recensere]

Genera Pachycare et Hylocitrea et species Oreoica gutturalis diu inter Pachycephalidas comprehendebantur, donec ad familias Acanthizidarum, Hylocitreidarum, et Oreoicidarum proprie moverentur.[1] Nonnullae auctores genus Mohouam, olim inter Mohouidas, familiam monotypicam positam, intra Pachycephalidas nunc digerunt.[2]

Index taxinomicus[recensere | fontem recensere]

Familiae sunt sex genera exstantia:[3]

Familia Pachycephalidae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. IOC, v. 6.3
  2. Zachary et al. 2013.
  3. "Whiteheads, sitellas & whistlers « IOC World Bird List" (en-US) .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Zachary, Aidala, et al. 2013. Phylogenetic relationships of the genus Mohoua, endemic hosts of New Zealand’s obligate brood parasitic Long-tailed Cuckoo (Eudynamys taitensis). Journal of Ornithology, Iunius. doi:10.1007/s10336-013-0978-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]