Jump to content

Otto de Habsburgo

E Vicipaedia
Otho anno 2004
Christophorus cardinalis Schönborn ad obsequia Othonis Habsburgensis anno 2011

Otho Habsburgensis (natus clarissima nobili familia Habsburgica die 20 Novembris 1912, mortuus die 4 Iulii 2011) rerum politicarum peritus et diurnarius et scriptor erat. Fuit et Germaniae legatus in Parlamento Europaeo. Eques fuit Ordinis Aurei Velleris.

Pater eius Carolus I erat, qui annis 1916 - 1918 ultimus imperator Austriae et rex Hungariae fuit.

Otto in villa Wartholz in Reichenau an der Rax in Austria Inferiore anno 1912 natus est. Cum filius primogenitus imperatoris posteri Caroli I et Zitae uxoris eius, archidux Otto ad munus futurum praeparatus est. Apud celebrationes funeris imperatoris Franciscus Iosephus I et apud coronationem patris sui ad regem Hungariae in Budapestino anno 1916 Otto, cui quattour anni erant, primum in publico quam regni heres prodivit.

Post dissolutionem monarchiae Austria-Hungaria ad Martium 1919 cum parentibus suis in regia Eckartsau habitavit. Deinde post exiliationem usque ad 1921 Otto de Habsburgo in Helvetia vixit.

Post duos conatus restaurationis monarchiae in Hungaria Carolus I. de imperiis victoribus primi belli mundani ad insulam Materiae in exilium misit. Zita eo secuta est et liberos postea anno 1922 arcessivit. Post mortem Caroli ipso anno familia in vicum Lequeitio transmigravit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Othonem Habsburg-Lothringen spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!