Otto de Habsburgo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Otho anno 2004

Otho Habsburgensis (natus clarissima nobili familia Habsburgica die 20 Novembris 1912, mortuus die 4 Iulii 2011) rerum politicarum peritus et diurnarius et scriptor erat. Fuit et Germaniae legatus in Parlamento Europaeo. Eques fuit Ordinis Aurei Velleris.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Carolus I erat, qui annis 1916 - 1918 ultimus imperator Austriae et rex Hungariae fuit.

Infantia[recensere | fontem recensere]

Otto in villa Wartholz in Reichenau an der Rax in Austria Inferiore anno 1912 natus est. Cum filius primogenitus imperatoris posteri Caroli I et Zitae uxoris eius, archidux Otto ad munus futurum praeparatus est. Apud celebrationes funeris imperatoris Franciscus Iosephus I et apud coronationem patris sui ad regem Hungariae in Budapestino anno 1916 Otto, cui quattour anni erant, primum in publico quam regni heres prodivit.

Post dissolutionem monarchiae Austria-Hungaria ad Martium 1919 cum parentibus suis in regia Eckartsau habitavit. Deinde post exiliationem usque ad 1921 Otto de Habsburgo in Helvetia vixit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Othonem Habsburg-Lothringen spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!