Latinitas nondum censa

Francophonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Civitatum Francophoniae
      Membra       Membra regionalia       Res publicae sociae       Observatores       Membra exclusa

Francophonia,[1] Francogallice La Francophonie seu plenius Organisation internationale de la francophonie, est institutio septuaginta septem civitatum regionumque, ex quibus quinquaginta septem membra (États membres) et viginti res publicae sociae observatoresque (États associés et États observateurs)) quae lingua Francogallica eademque moralitate utuntur. Diversitatem culturalem, regnum legis, iura humana, democratiam, oecologiam quoque sibi vult promovere.

Francophonia anno 1970, una cum Conferentia Niameyensi, condita est. Secretarius eius ab anno 2002 est Abdou Diouf, vetus praeses Rei publicae Senegaliae.

Notae[recensere | fontem recensere]

Emblema societatis Francophoniae
  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Francophoniam spectant.
Secretarii generales Francophoniae
Flag of La Francophonie.svg
Petrus Boutros-Ghali 1997 • Abdou Diouf 2003 • Michaela Jean 2015