Ordo missae (1962)
Ordo missae sunt omnes ritus, qui sive sacerdoti sive populo servandi sunt in celebranda missa.
Partitio ordinis missae
[recensere | fontem recensere]Missa duabus partibus praecipue constat, liturgia nempe Verbi et liturgia eucharistica, quae tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant. Praeterea quidam ritus missam aperiunt et concludunt. Ergo ordo missae in quattuor partes dividitur:
I. Ritus initiales
[recensere | fontem recensere]Ritus initiales ideo constituuntur, ut per eos fideles ad missam bene disponantur.
S. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
S. Introibo ad altare Dei. R. Ad Deum qui lætificat iuuentutem meam.
S. Introibo ad altare Dei. R. Ad Deum qui lætificat iuuentutem meam.
S. Adiutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit caelum et terram.
- Confessio sacerdotis
S. Confiteor (1962) Absolutio M. Misereatur tui omnipotens Deus, et, dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam aeternam. S. Amen
- Confessio ministri
M. Confiteor (1962) Absolutio S. Misereatur uestri omnipotens Deus, et, dimissis peccatis uestris, perducat uso ad uitam æternam. M. Amen S. Indulgentiam, absolutionem et remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus.
V. Deus, tu conversus vivificabis nos. R. Et plebs tua laetabitur in te. V. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. R. Et salutare tuum da nobis. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Benedictio incensi: Ab illo benedicaris, in cuius honore cremaberis. Amen. 
II. Liturgia Verbi
[recensere | fontem recensere]Liturgia Verbi componitur ex lectionibus Sacrae Scripturae, quibus alii ritus adduntur ut verba audita melius intellegantur eisque melius respondeatur. Liturgia Verbi constat: silentio, lectionibus Sacrae Scripturae, Psalmo responsorio, acclamatione ante Evangelium, homilia, professione fidei.
III. Liturgia Eucharistica
[recensere | fontem recensere]Offertorium
OratioSecreta seu super oblata (Secr.)
ritus pacis
Communio
Postcommunio (Oratio post communionem) (Post.)
Oratio Super populum (S.pop.)
IV. Ritus conclusionis
[recensere | fontem recensere]Ritus conclusionis constat dimissione populi, benedicitione, postrema lectione Initii Euangelii Ioannis.
S. Dominus vobiscum.
M. Et cum spiritu tuo.
S. Initium sancti Evangelii secundum Joannem.
M. Gloria tibi, Domine.
Deo gratias.
Liber
[recensere | fontem recensere]Missale Romanum ex decreto sacrosancti Concilii tridentini instauratum, auctoritate Pii PP. V promulgatum, Iohannis PP. XXIII cura recognitum. Editio Typica. Typis Vaticanis A.D. 1962.