Introitus
Introitus est pars missae et liturgiarum Anglicanarum et Lutheranarum, quae ex ea ortae sunt.
Verbum sensu primo ingressum sacerdotis (vel sacerdotum) cum diacono et ministris, postquam populus congregatus est, significat; sensu autem latiore vocabulum introitus pro antiphona ad introitum, quae nempe eo tempore a schola canitur, accipi potest. In missis ritus Romani lectis, introitus a celebrante legitur. Ad dominicas anni liturgici nominandas, initia introituum cuiusque dominicae adhiberi solent, exempli gratia dominica Cantate est dominica quarta post Pascha.
In liturgia Byzantina caeremoniae duae in missa habentur: "introitus parvus", in quo Evangeliarium introducitur, et "introitus magnus", in quo etiam oblationes Dei ad aram portantur.
Elenchus
[recensere | fontem recensere]- 4 Accipite
- 5 Adeamus cum fiducia
- 8 Ad te levavi
- 7 Adiutor
- 7 Adorate Deum
- 7 Aqua sapientiae
- 3 Benedicite Dominum
- 8 Benedicta sit
- 6 Cantate Domino
- 3 Caritas Dei
- 3 Caritas Dei (Ember Sat. Pent.)
- 4 Christo confixus
- 2 Cibavit eos
- 2 Cibavit eos... alleluia
- 5 Circumdederunt me
- 5 Cogitationes
- 3 Cognovi
- 3 Confessio
- 1 Da pacem
- 3 Dedit illi
- 1 De ventre matris
- Deus, dum egredereris
- Deus in adiutorium
- Deus in loco sancto
- Deus Israel
- Deus misereatur
- 6 Dicit Dominus: Ego
- 1 Dicit Dominus: Sermones
- 3 Dignus est Agnus
- 8 Dilectio Dei
- 8 Dilexisti
- 3 Dispersit
- 8 Domine ne longe
- 2 Dominus dixit
- 2 Dominus fortitudo
- 2 Dominus illuminatio
- 3 Dum clamarem
- 8 Dum medium silentium
- 3 Dum sanctificatus
- 2 Ecce advenit
- 5 Ecce Deus
- 3 Ecce Virgo concipiet
- Eduxit Dominus
- 4 Eduxit eos
- 1 Effusum est
- 6 Esto mihi
- 1 Etenim sederunt
- 2 Ex ore infantium
- 4 Exaudi Domine... adiutor
- 1 Exaudi Domine... alleluia
- 4 Exaudivit
- 1 Exclamaverunt
- 3 Exsultabo
- 7 Exsultet gaudio
- 1 Exsurge
- 3 Extuli electum
- 2 Facies unctionis
- 3 Factum est cor
- Factus est Dominus
- 8 Gaudeamus
- Gaudeamus (Agathae)
- Gaudeamus (Annae)
- Gaudeamus (Iosaphat)
- Gaudeamus (Mariae)
- Gaudeamus (Reginae)
- Gaudeamus (Sanctorum omnium)
- Gaudeamus (Thomae)
- 3 Gaudens gaudebo
- 1 Gaudete
- 6 Hodie scietis
- 3 Illuxerunt
- 8 In excelso throno
- 6 In medio
- 3 In nomine Domini
- 3 In nomine Iesu. Ps. Domine
- 3 In nomine Iesu. Ps. Gloriabuntur
- 6 In sermonibus
- 7 In virtute tua
- 4 In voluntate
- 1 Inclina Domine
- 4 Intret in conspectu
- 3 Intret oratio
- 8 Introduxit uos
- 8 Invocabit me
- 8 Iubilate Deo
- 4 Iudica Domine
- 4 Iudica me
- 7 Iuravit Dominus
- 5 Iusti decantauerunt
- 1 Iustus es Domine
- 1 Iustus ut palma
- 8 Laetabitur Iustus
- 5 Laetare Ierusalem
- 8 Lex ueritatis
- 5 Loquebar. Ps. Beati immaculati
- 5 Loquebar. Ps. Bonum est
- 5 Loquebar. Ps. Laudate
- 3 Loquetur
- 8 Lux fulgebit
- 5 Maiorem hac
- 2 Me exspectaverunt
- 2 Mihi autem absit. Ps. Memento
- 2 Mihi autem absit. Ps. Voce mea
- 2 Mihi autem nimis
- 3 Minuisti eum
- 4 Miseratio
- 8 Miserere mihi
- 1 Misereris omnium
- 4 Misericordia Domini
- 2 Multae tribulationes
- 2 Narraverunt
- 4 Nos autem
- 3 Nunc scio uere
- 7 Oculi mei
- 7 Oculus Dei
- 6 Omnes gentes
- 3 Omnia quæ fecisti
- 4 Omnis terra
- 6 Os iusti
- 7 Populus Sion
- 4 Protector noster
- 7 Protexisti me
- 7 Puer natus est
- 6 Quasi modo
- 3 Redemisti nos
- 4 Reminiscere
- 3 Repleatur
- 6 Requiem
- 7 Respice Domine
- 6 Respice in me
- 4 Resurrexi
- 1 Rorate. Ps. Benedixisti
- 1 Rorate. Ps. Cæli enarrant
- 6 Sacerdotes Dei
- 3 Sacerdotes tui
- 1 Salus autem
- 4 Salus populi
- 2 Salue sancta Parens
- 3 Sancti tui
- 3 Sapientia reddidit
- 1 Sapientiam sanctorum
- 1 Scio cui credidi
- 3 Sermo meus
- 3 Si diligis me
- 3 Si iniquitates
- 3 Signum magnum
- 2 Sitientes
- 3 Spiritus Domini super me
- 8 Spiritus... repleuit
- 8 Spiritus... repleuit... alleluia
- 1 Stabant
- 1 Statuit
- 5 Sub umbra illius
- 1 Suscepimus
- 7 Tenuisti manum
- Terribilis est
- Veni de Libano
- Veni et ostende
- Venite adoremus
- Venite benedicti
- 1 Venite filii
- 8 Victricem manum
- 8 Vidi civitatem
- 7 Viri Galilaei
- 3 Vocem iucunditatis
- 2 Vultum tuum
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Introitum spectant. |
![]() |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |