Oppolia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pars urbis quae Venetiae Opolienses vocatur

Oppolia[1][2] seu Opolia[3] (Polonice: Opole; Theodisce: Oppeln) est urbs Polonica in Silesia sita, caput palatinatus Opoliensis. Urbi sunt circa 128 milia incolarum.

Urbs ad flumen Viadrum, in parte meridio-occidentali Poloniae sita est. Oppoliae sunt instititiones educationis superioris (quarum maxima est Universitas Opoliensis), bibliothecae, theatra, musea et hortus zoologicus.

Oppolia saepe caput carminis Polonicae vocatur[4].

Historia[recensere | fontem recensere]

Hoc loco saeculo octavo tribus Slavonicae apparuerunt. Oppidum moeniaque aedificabantur saeculo decimo. Tunc etiam urbs in civitatem Piastorum incorporata est. Saeculo tertio decimo a Casimiro I Opoliensi prima arx erecta est. Vladislaus Opoliensis saeculo quarto decimo arcem secundam aedificavit[5]. Cum Ioannes II Bonus mortuus esset, Oppolia sub potestatem Habsburgorum venit[6]. Post secundum bellum mundanum urbs iterum pars Poloniae facta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anton Friedrich Büsching, A New System of Geography, Sixth Volume, 1762, p. 591
  2. Guillaume Dheulland, Théâtre de la dernière en Allemagne, 1763, p. 71
  3. Leonis Rzyszczewski, Antoni Muczkowski, Codex diplomaticus Poloniae, Tomus II: Indices alphabetici personarum, locorum et vocabulorum specialum, 1853, p. 123
  4. Anna Wojtasik, Opole Stolicą Polskiej Piosenki już urzędowo, 2021
  5. Arleta Ciupińska, Zamki Opola w średniowieczu [in:] Edward Czapiewski, Marek Wagner (ed.), Zamki, twierdze i garnizony Opola, Śląska i dawnej Rzeczypospolitej, 2010, p. 39–45, ISBN: 978-83-89943-56-9
  6. Urszula Zajączkowska, Opole. Historyczno-kulturowy spacer po mieście, 2013, p. 5–8, ISBN: 978-3-7954-2830-3