Oppianus Corycius
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Vide etiam paginam discretivam: Oppianus.
Oppianus Corycius vel Anazarbensis vel Cilicius, Anazarbi natus, qui saeculo II floruit, fuit poeta Graecus antiquus, qui Halieutica composuit. Saepius ab Oppiano Apameensi, qui etiam carmina didactica reliquit, non distinguebatur; etiam antiquo tempore confundebantur.
Vita
[recensere | fontem recensere]Ut vita Oppiani Byzantina dicit[1], Melitae educatus est, ubi pater eius in exilio erat, a Lucio Vero fugatus. Cum anno 169 Vero mortuo Romam reverterat, mox ipse triginta annos natus de peste mortuus est.
Halieutica (Ἁλιευτικά)
[recensere | fontem recensere]Poema tribus carminibus de piscatu. Prooemium Marcum Aurelium imperatorem laudat. Plus quam 120 pisces necnon alia animalia marina describit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Βιογράφοι, Vitarum scriptores Graeci minores, ed. A. Westermann, Brunsvici 1845, p. 63-66; A. Colonna, De Oppiani vita antiquissima, in: Bollettino dei classici, 12, 1964, p. 32-40.
Editiones et versiones
[recensere | fontem recensere]- Oppiani de natura seu venatione piscium libri quinque. Florentiae 1515.
- Oppiani de piscibus Laurentio Lippio interprete libri V. In aedibus Aldi, Venetiis 1517.
- Oppiani Anazarbei de Piscatu libri V., de venatione libri IV. A. Turnebus, Parisiis 1555.
- Oppian, Colluthus, Tryphiodorus. Ed. Alexander W. Mair. Loeb Classical Library 219. Londinii 1928. (cum versione Anglica)
- Oppianus, Halieutica, ed. F. Fajen, Stuttgartiae et Lipsiae 1999.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- E. Rebuffat, ΠΟΙΗΤΗΣ ΕΠΕΩΝ, Techniche di composizione poetica negli Halieutica di Oppiano, Florentiae 2001.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |