Olutora

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Olutora
Longitudo 395 chm
Altitudo fontis 389 m
Area systematis 13 000 chm²
Fons planities montana Coraecica
Ostium Sinus Korfi maris Beringiani
Regio Territorium Camtschaticum Russiae

Olutora[1], vulgo nunc Vyvenka (Russice Вывенка, Coraecice Энмываям), est flumen in territorio Camtschatico Russiae. In planitie montana Coraecica incipit, circiter 395 chm patet et in sinum Korfi maris Beringiani effunditur.

A saeculo XVII nota est sub nominibus Olutora, Alutora, Lutora, quo nomine (Lutori) et Coraecorum gens indigena nominabatur. Saeculis XVII et XVIII duo castella in Olutora sita erant, Coraecicum et Russicum, sed hodie loca amborum incognita sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pallasii Zoographia Rosso-Asiatica, vol. III, Petropoli 1831, p. 376. (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 61°37′50″N 168°49′20″E, 60°11′15″N 165°27′12″E, 60°11′40″N 165°28′58″E • GeoNames
  • De historia litore Camtscjatico et Olutorae (Russice)