Oliverus Sacks

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Oliverus Sacks
Res apud Vicidata repertae:
Oliverus Sacks: imago
Nativitas: 9 Iulii 1933; Willesden
Obitus: 30 Augusti 2015; Greenwich Village
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: Scriptor, chemicus, Medicus, neurologist, science communicator, scriptor scaenicus, professor
Patronus: Universitas Columbiae, New York University School of Medicine, Albert Einstein College of Medicine, Universitas Warwicensis

Memoria

Laurae: John Simon Guggenheim Memorial Foundation Fellowship, Commander of the Order of the British Empire, George Polk Award, Lewis Thomas Prize, Hawthornden Prize, Oskar Pfister Award
Oliverius Sacks (anno 2009).

Oliverus Sacks[1] (natus Londinii die 9 Iulii 1933; mortuus Novi Eboraci in urbe die 30 Augusti 2015) fuit neurologus, scriptor, et chemicus Americano-Britannicus suis studiis eruditus, qui munere neurologiae professoris in Schola Medica Universitatis Novi Eboraci functus est.

Alumnus scholae Coletinae Londiniensis et Collegii Reginae apud Oxonienses, Civitates Foederatas petivit ubi docens internus iuxta Nosocomium Montis Zionis[en] Franciscopoli meruit. Multos annos in parte clinica Collegii Medici Alberti Einstein Universitatis Yeshivae degit. Ab anno 2007 ad annum 2012, professor neurologiae et psychiatriae in Universitate Columbiae versatus est, ubi munus "Artificis Columbiani" sustinuit. Locum professoris visitantis in Universitate Warwicensi tenuit.[2]

Sacks fuit auctor permultorum librorum prosperrimorum,[3] inter quos sunt congeries studiorum casus hominum turbatione neurologica affectorum. Liber eius Awakenings (1973), narratio autobiographica suorum conatuum ad aegros encephalitem lethargicam patientes adiuvandos ut proprium munus neurologicum recuperarent, ad pelliculam eiusdem nominis anno 1990 accommodata est, Robino Williams et Roberto De Niro primas partes agentibus, quae nominationem Praemii Academiae accepit. Ipse et liber Musicophilia: Tales of Music and the Brain ('Musicophilia: fabulae musicae et cerebri') fuerunt res "Musical Minds" ('Mentes musici'), eventus seriei Novae, abs canali PBS emissae.

Opera maiora[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Oliverum Sacks": Oratio 2005
  2. "NYU Langone Medical Center Welcomes Neurologist and Author Oliver Sacks, MD," newswise.com, 13 Septembris 2012.
  3. "Borzoi Reader | Authors | Oliver Sacks". About the Author. Random House .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Oliverum Sacks spectant.