Odalisca

E Vicipaedia
Odalisca a pictore Francisco Ballesio picta.

Odalisca[1] (Turcice odalık) fuit serva aut, rarius, concubina in imperio Ottomanico quae in serraculo[2][3] (saray) sultani vivebat.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Odalisca a Petro Augusto Renoir anno 1870 picta.

Vocabulum "odalisca", Anglice et Francogallice odalisque, e verbo Turcico odalık 'cubicularia' oritur. Vocabulum oda Latine 'cubiculum' significat.

Status[recensere | fontem recensere]

Odalisca a Francisco Hayez anno 1839 picta.

Odalisca cubicularia in harem erat, sed aliquando aliquae concubinae factae sunt. Odaliscae non domino serraculi, sed suis concubinis et uxoribus serviebant. Odaliscae saepe erant servae quae homines ditissimi Ottomanici sultano donabant. Universe, uxor sultani odaliscas in sua potestate habebat.

Tamen, si odalisca pulchra aut optima saltatrix vel cantrix erat, illa edocebatur ad concubinatum. Si odalisca seligebatur, illa sultano serviebat et post coitum coniunx sultani faciebatur.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Odalisca nuda ab Iulio Iosepho Lefebvre anno 1874 picta.

Pictores Europaei, exempli gratia Iulius Iosephus Lefebvre et Gulielmus Seignac et Marianus Fortuny, saepe odaliscas nudas pingebant, sed vere odaliscae vestitae erant. Multae tabulae Europaeae quae odaliscas effigunt eroticae sunt.

Anno 1814, Ioannes Augustus Dominicus Ingres pictor Francogallicus tabulam Magnam Odaliscam (La Grande Odalisque) pinxit: corpus odaliscae in hac tabula deformatum est, quia Ingres tres novas vertebras mulieri addidit. Postea Ingres aliam tabulam, Odalisca cum serva (L'Odalisque à l'esclave) appellata, pinxit.

Saeculo undevincesimo Franciscus Hayez pictor Italicus varias tabulas de odaliscis et saeculo vicesimo Henricus Adrianus Tanoux pictor Francogallicus picturas orientalistas de odaliscis pinxerunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. De etymologia vide hic.
  3. De etymologia vide vocem seraglio hic.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • DelPlato, Joan. 2002. Multiple Wives, Multiple Pleasures: Representing the Harem, 1800–1875. Fairleigh Dickinson University Press.
  • Hanum, Melek. 1872. Thirty years in the harem. Chapman and Hall.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad odaliscas spectant.