Latinitas nondum censa

Obsidium Fontarabiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fontarabia saeculo XVI depicta

Obsidium Fontarabiae fuit proelium dum bellum civile Navarrum, inter annos 1521 et 1524. Rex Navarrae cum auxilio Francorum Fontarabiam ad Bidassonem obsedit. Navarra Cispyreniaca a Ferdinando Catholico capta anno 1512, rex Navarrae Iohannes III contra Vasconiam impeta fecit continenter usque ad hoc obsidium.

Anno 1521 copiae Francicae et Navarrae praesidium Fontarabiae obsidione ceperunt et mox Navarri 6.000 milites ibi muniverunt. Postrero anno, dux Ipuscoae cum copiis ab Rioiia profectus est ad limitem et Navarri praesidium deseruerunt. Nihilominus, Navarri impetum novum fecerunt mense Iulio anni 1522 sed victi sunt a copiis Hispanis et tandem in Fontarabiam effugerunt. Hispani tunc praesidium Fontarabiae obsederunt per menses decem usque ad annum 1523, cum milites Francici Bidassonem transiverunt et obsidentes vicerunt.

2 Februarii anno 1524 Carolus I Hispaniae permultas copias misit ad Fontarabiam, et praesidium cum cannonibus expugnaverunt. 29 Februarii 1524 milites Navarri praesidii se dederunt et copiae Hispanicae oppidum intraverunt mense Aprili .

Nexus interni