O magnum mysterium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

O magnum mysterium est cantus responsorius Christianus ad matutinum Nativitatis Domini designatum, in quo miraculum nativitatis et Maria mater Iesu celebrantur:

O magnum mysterium, et admirabile sacramentum, ut animalia viderent Dominum natum, iacentem in praesepio: Beata Virgo, cuius viscera meruerunt portare Dominum Christum.[1]

Multi musicographi versiones cantûs scripserunt, inter quos sunt Thomas Ludovicus de Victoria et Martinus Lauridsen.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liber Usualis (1961), p. 528 (pdf).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!