Notarium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Composita Pteranodonis ossa notarium inter scapulas monstrant.

Notarium in avibus nonnullisque pterosauriis est coniuncta armi vertebra, quae structura thoracem contra vires ab alis generatas firmare iuvat. Inter aves, vertebrae solum cum vertebris costisque adiacentibus conectuntur, cum autem in nonnullis pterosauriis notarium cum scapula coniungitur. Hic articulus unicus inter tetrapoda est, nam in aliis taxis non est coniunctio directa inter formam pectoris et columnam vertebrarum, quamquam in speciebus quibus sunt claviculae, quaeque clavicula cum sterno conectitur, quod vicissim cum vertebris per costas conectitur, ut coniunctio indirecta sit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Avis Haec stipula ad avem spectat. Amplifica, si potes!