Nortmoor

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nortmoor
Res apud Vicidata repertae:
Nortmoor: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°14′0″N 7°34′0″E
Numerus incolarum: 1 774
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Jümme, Circulus Lerensis

Geographia

Superficies: 15.34 chiliometrum quadratum, 15.21 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Leri, Brinkum

Tabula aut despectus

Nortmoor: situs
Ecclesia Sancti Georgii in Nortmoor

Nortmoor est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis est. Ad commune Nortmoor etiam vici Brunn, Heide, Plaggenburg, Pillkamp atque Terwisch pertinent. Ab anno 1973 Nortmoor cum aliis communibus ad commune generale Jümme pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1411 Nortmoor primo in actis descriptum est. Olim regio pars Frisiae Orientalis fuit. Anno 1637 - inter Bellum triginta annorum et epidemia pestis - vicus Nortmoor secundam partem incolarum amist. Annis 1744 - 1806 Nortmoor ad Borussiam pertinuit. Nortmoor ab anno 1806 deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Nortmoor Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Nortmoor ad circulum Lerensem pertinet et ab anno 1946 vici regionis ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in hac regione novam patriam invenerunt. Anno 1973 Nortmoor cum communibus Filso et Detern ad commune generale Jümme se coniunxit. Die 10 Novembris 2011 Uwe Fecht (SPD) novus magister civium Nortmoor electus est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nortmoor spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]