Filsum

Locus: 53°14′0″N 7°38′0″E
Numerus incolarum: 2 215
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Uplengen, Detern, Brincama, Hasla, Holtlandia
Filsum (Theodisce et Sagterlandice et Saxonice Filsum) est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis est. Commune Filsum etiam e vicis Ammerso (Theodisce Ammersum), Brückenfehne (Theodisce Brückenfehn), Busboomsfehne (Theodisce Busboomsfehn), Filso (Theodisce Filsum), Lammertsfehne (Theodisce Lammertsfehn) atque Stallbruggerfelda[1] (Theodisce Stallbrüggerfeld) constat. Ab anno 1973 Filsum cum aliis communibus ad commune generale Iummium pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ecclesia Paulus Tarsensis Filsi saeculo XIII aedificatum est; hoc tempore vicus conditum esse creditur. Olim Filsi regio pars Frisiae Orientalis fuit. Annis 1744 - 1806 Filsum ad Borussiam pertinuit. Filsum ab anno 1806 deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Filsum Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Filsum ad circulum Lerensem pertinet et ab anno 1946 vici regionis ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in hac regione novam patriam invenerunt. Anno 1973 Filsi vici supra dicti in unum commune coniuncti sunt et hoc cum oppido Teuderio[2] (Theodisce et Saxonice Detern; Sagterlandice Tjootern; Orientalifrisicosaxonice Däitern) et communi Nortmoor ad commune generale Iummium se coniunxit. Ab anno 2011 Margareta Schulte-Cramer magistra civium est[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Germanica toponyma cum suffixis -feld(en) plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-felda-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Falufelda, Frauenfelda, Heresfelda, Hirutfelda, Ilfelda, Mansfelda, Salfelda, Sualafelda, Alfelda, Alsfelda apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Orbis latinus : Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 3. N-Z.
- ↑ oz-online.de die 11 Novembris 2011
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Filsum spectant. |
