Latinitas bona

Nomen nudum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Capitalsaurus Court, via Vasingtoniae in Districtu Columbiae sita, iuxta locum ubi vertebra Capitalsauri, dinosauri solum per nomen nudum noti, anno 1898 reperta est.

Nomen nudum in taxinomia, praecipue in nomenclatura zoologica et botanica, est designatio[1] quae nomen scientificum organismi videtur, et olim nomen scientificum fortasse sic destinatum est, sed deficit, quia id non (aut nondum) per descriptionem sufficientem (aut talis descriptionis citationem) prolatum est, et ergo est res nuda, nomen quod ut statim videtur accipi non potest.[2]

Quia nomen nudum ratione non aptum est, auctor posterior verum nomen scientificum potest edere quod litteris unum atque idem est. Si idem auctor nomen impressum praebet, primum ut nomen nudum et deinde ut nomen satis descriptum, cum descriptione quae necessaria formalia explet, tum tempus huius rite rectae editionis tempus constitutionis nominis fit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Turland 2013.
  2. International Commission on Zoological Nomenclature, "What is a nomen nudum?"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]