Nicolaus Tesla
Obitus: 7 Ianuarii 1943; Novum Eboracum
Patria: Imperium Austriacum, Imperium Austro-Hungaricum, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Nikola Tesla
Officium
Familia
Coniunx: no value
Memoria
Sepultura: Nikola Tesla Museum
Nicolaus Tesla (Serbice: Никола Тесла, Nikola Tesla; 10 Iulii 1856 – 7 Ianuarii 1943) fuit inventor, ingeniarius mechanicus Serbi, et ingeniarius electricus. Magnopere auxiliavit ortui electricitatis commercialis, et ob multas suas evolutiones maiores in disciplina electromagnetismi saeculis undevicensimo exeunte vicensimoque ineunte bene noscitur. Opus eius Conversionem Industrialem Alteram promovit.
Vita[recensere | fontem recensere]
Nicolaus Tesla natus est die 10 mensis Iulii anno 1856 in vico Smiljan, tunc ad Imperium Austro-Hungaricum pertinenti, in familia sacerdotis orthodoxi. In schola technica Graecii in urbe et annis 1875–1880 in Universitate Pragensi studebat.
Ad annum 1882 sicut ingeniarius societatis telephonicae Budapestini, annis 1882–1884 in societate Thomae Edison Lutetiae et post emigrationem in Civitates Foederatas Americae (anno 1884) in officinis Edison et Westinghouse laborabat.
Tesla experimenta numerosa cum electricitate perfecit, multas machinas electricas (e.g., motor correntis electrica alteris et transformatrum Teslae, anno 1891) creavit. Anno 1893 primum translatorem radiophonicum construxit.
Tesla etiam es hypotheticus inventor multae supermachinae bellicae, qui praeclarissima est Death Beam vel Fulmen Mortis in Latini sermonem.
Obiit Novi Eboraci die 7 mensis Ianuarii anno 1943.
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Tesla spectant. |
![]() |
Lexici biographici: • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |
- Situs de Nicolao Tesla Francicus
- Валентина БОГОМОЛОВА, "Никола Тесла (Nikola Tesla). Гений-одиночка или безумец опередивший своё время?" (2004) apud NTPO (Russice)