Nicolaus Bánffy

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nicolaus Bánffy
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Bánffy: imago
Nativitas: 30 Decembris 1873; Claudiopolis
Obitus: 6 Iunii 1950; Budapestinum
Patria: Imperium Austro-Hungaricum, Kingdom of Romania, Kingdom of Hungary, Republic of Hungary, Respublica Popularis Hungariae

Officium

Officium: member of the National Assembly of Hungary
Munus: politicus, Scriptor, Legatus, iuris peritus, diurnarius

Consociatio

Religio: Catholicismus

Familia

Coniunx: Aranka Váradi
Proles: Katalin Bánffy
Familia: Bánffy

Memoria

Sepultura: Hajongard cemetery

Nicolaus (Hungarice Miklós) Bánffy (natus die 30 Decembris 1873 Claudiopolis, tum ad Regnum Hungariae pertinentis, mortuus die 5 Iunii Budapestini) homo politicus et scriptor Hungaricus et Dacoromanicus fuit.

Familia et iuventus[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Bánffy anno 1873 e familia nobilissima et ditissima Hungarica Transilvaniae in castello Bonchida ortus est. Mater Nicolao secundo anno agente mortua est. Postquam gymnasium Budapestini finivit, eodem loco et in Claudiopoli iurisprudentiae et rebus politicis studebat.

Munus et Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bánffy (quartus a dextra) anno 1921 minister rerum exterarum in consilio ministrorum Bethlen

Anno 1901 Bánffy, qui sodalis factionis liberalis erat, primo legatus ad parlamentum Hungaricum electus est. Uxorem duxit atque filiam habuit. Annis 1906 - 1909 praefectus Comitatus Kolosiensis fuit. Annis 1913 praepositus theatrorum Budapestini compositoris Belae Bartók fautor erat. A die 26 Aprilis 1921 ad usque 29 Decembris 1922 minister rerum exterarum Hungariae Stephano Bethlen prim ministro fuit. Qui autem eius consobrinus erat. Minister rerum exterarum contra Foedus apud Trianonium sanctum certavit, quo patria eius Transsilvania pars Romaniae facta est. Sed nihil perficiens a magistratu se recessit. Anno 1926 cives Dacoromanicus factus est, ne Bonchidam castellum amitteret. Inter Secundum bellum mundanum Transsilvania septentrionalis iterum pars Hungariae facta est. Anno 1943 Bánffy cum Georgio Mironescu clam Bucarestam visitavit, ut cum Ioanni Antonescu de foedere cum Germania Nazista finiendo agerent. Sed nihil profecerunt, quod partes de Transsilvania convenire non potuerunt. Anno 1944 uxor atque filia Budapestinum fugerunt, cum ipse in castello Bonchida mansit. Milites Germaniae ibi valetudinarium militare instituerunt atque, cum exercitus Sovieticus adesset, castellum incendiis deleverunt. Ipse Bánffy - fundo suo a communistis rapto - Claudiopolin rediit atque theatri Hungarici praepositus erat. Sed anno 1949, quod regentes Romaniae culturam Hungaricam Transsilvaniae persequerentur, Budapestinum fugit. Ibi anno sequente mortuus est.

Sepulcrum Nicolai Bánffy in coemiterio Claupiopolis

Opera[recensere | fontem recensere]

Bánffy ab anno 1913 Mythistorias et Ludos scaenicos composuit. Qui sunt:

  • A nagyúr, Ludus scaenicus, 1913.
  • Reggeltől-estig, Mythistoria, Claudiopolis, 1927.
  • Martinovics, Ludus scaenicus, Claudiopolis, 1931.
  • Fortéjos Deák Boldizsár memoriáléja, Claudiopolis, 1931.
  • Emlékeimből, Claudiopolis, 1932.
  • Triologia Transsilvaniae:
    • Megszámláltattál, Mythistoria, Budapestinum, 1935.
    • És híjjával találtattál, Mythistoria, Budapestinum, 1937.
    • Darabokra szaggattatol, Mythistoria, Budapestinum, 1940.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Bánffy spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  • Bánffy biographia apud Hunlit (Lingua Anglica)
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!