Nicanor (satrapa)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Nicanor (Demetrii miles)

Nicanor (Graece Νικάνωρ), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, anno 320 a.C.n. satrapa Cappadociae creatus est, sed an munus susceperit incertum est. Annis insequentibus pro Antigono Monophthalmo militavit; anno 316 Eumenem captum recepit. Postea satrapa Mediae satrapiarumque superiorum meruit et contra Seleucum pugnavit. Ibi anno fere 311 proelio interfectus est. An idem Nicanor urbem Duram condidisset incertum est.[1]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Isidorus Characenus, Parthicae stationes (in Carolus Mullerus, ed., Geographi Graeci minores (2 voll. Parisiis: Didot, 1882. 1 2 Tabulae) vol. 1 p. 248); A. H. M. Jones, Cities of the Eastern Roman Provinces (2a ed. Oxonii, 1971) pp. 216-217.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • H. Bengtson, Die Strategie in der hellenistischen Zeit (2a ed. 2 voll. Monaci, 1964) vol. 1 pp. 188 ff.
  • H. Berve, "Nikanor (13)" et "Nikanor (7)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)
  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 79, p. 409
  • L. Schober, Untersuchungen zur Geschichte Babyloniens und der Oberen Satrapien von 323-303 v. Chr. (Francofurti, 1981) pp. 89-90, 97-103